- PAGORUM
- PAGORUMPraepositi, Eusebio in Ep.Sabini Praefecti Praetorio πρὸς τοὺς λογιςτὰς καὶ τοὺς ςτρατηγοὺς καὶ τοὺς πραιποσίτους τοῦ πάγου ἑκάςτης πόλεως, et Theodosio in Cod. de erogat. milit. annonae, ut procuratores seu susceptores vel praepositi pagnorum et horreorum eam comparent: iidem sunt cum Pagorum Magistris, apud Saeculum Flaccum de condit. agror. Sed et pagi saepe significanter finiuntur, de quibus non puto quaestionem futuram, quorum territoriorum ipsi pagi sunt, sed quatenus territoria: quod tamen intelligi potest vel ex hoc, Magistri pagorum, quod pagos lustrare soliti sunt, uti trahamus, quatenus lustrarent. Ubi pagi nomine territorium alicuius urbis, i. e. omne illud terrae vel agri spatium, certis terminis definitum delimitatumque, intra quod iurisdictio illius civitatis exercetur, intelligitur. Nulla enim olim Colonia fuit in Italia, nullum Municipium, nulla Praefectura, quae non certum agri modum adscriptum haberet adsignatumque, cuius intra fines, eius ad quem pertineret Coloniae vel Municipii vel Praefecturae Magistratui vis dicendi, coercendique libera potestas esset. Graece ενορία, Gallis finagium hodie, item banleuca, de qua voce vide supra, et plura hanc in rem apud Salmas. Not. ad Trebellium Pollionem in Triginta Tyrannis, in Vita Tetrici Senioris, c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.